KNUZENIUS Matthias

KNUZENIUS Matthias
KNUZENIUS Matthias
Holsatus, moribus iniquis, ingenio turbidus, cum Regiomonte in Borussia, alibique pravitatis, suae indicia iam satis dedisset, levibus de causis in peiora provolutus, eo tandem insaniae pervenit, ut Deum esse apertis verbis negaret et publicis scriptis, susceptisque itineribus prolatandae impietati improbum laborem impenderet, in clarissimis universae Europae Urbibus iam asseclas se habere gloriatus; quibus tamen meliora omnes
sperant. Scripsit contra hoc hominis monstrum Ioh. Musaeus libellum peculiarem vernaculo sermone, cui tit. Ableinung und Bericht von der vermenter Gevvissener Sect. Tob. Pfanner. Theol. Gent. par. c. 2. §. 2. de DEO.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”